monumenta.ch > Plinius > sectio 139

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 139
{LIV} Achates in magna fuit auctoritate, nunc in nulla est, reperta primum in Sicilia iuxta flumen eiusdem nominis, postea plurimis in terris, excellens amplitudine, numerosa varietatibus, quae mutant cognomina eius. vocatur enim iaspachates, cerachates, smaragdachates, haemachates, leucachates, dendrachates, quae velut arbusculis insignis est, antachates, quae, cum uritur, murram redolet, corallachates guttis aureis sappiri modo sparsa, qualis copiosissima in Creta. quae et sacra appellatur. quidam putant contra araneorum et scorpionum ictus eam prodesse.